- TOGGENBURGIUS Comitatus Helvetiae
- TOGGENBURGIUS Comitatus Helvetiaein Turgovia, German. das Toggenburg, habebat olim e Nobilitate dominos, qui postea Comitivâ dignitate aucti sunt. Horum ultimus maioribus suis longe potentior, Fridericus, in ius civitatis a Tigurinis receptus, obiit, A. C. 1436. Post eius mortem crevit hereditatem huius Comitatus Petermannus Baro Raronius ex Valesia, sed incolae, a Suitensibus et Glaronensibus, in amicitiam et ius civitatis recepti sunt, sic ut in criminalibus summa potestas penes Raronium esset, ipsi verô in proprio consilio, sub Landammanno capite, causas civiles iudicarent. Postea Raronius A. C. 1469. Abbati sangallensi ius suum vendidit,qui ab eo tempore regioni praefectum constituit, summum rerum capitalium iudicem: Interea mansêre Toggenburgii, cives Suitiorum et Glaronensium, suaque privilegia et im munitates habent, quarum beneficiô inter alia libertate Religionis hodieque fruuntur. Solum iis asper um et montanum, sed pascuis aptum: ipsi storosi et laboris patientes, candidi insuper et cordati sunt. Vide Stumpfium de Turgovia, l. 5. ubi seriem Comitum et res gestas succincte exponit: de eorum vero origine, Philipp. Iac. Spenerum, in familia Austriaca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.